monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 4, 7
POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem; quomodo enim aliter efficere potuissem, ut vulnera eius videretis? Non multum refert mea, ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. gravior esse testis solet, qui a reo surgit. Talis prorsus pater, quem nemo alius posset caedere, nisi (qui) amicus esse posset tyranni. Perit, ne parricidium aut faceret aut videret. in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum.